monumenta.ch > Plinius > sectio 163

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 163
{LVIII} Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami. quidam vero Aethiopicum cuminum id esse existimant. Hippocrates regium appellavit, videlicet quia efficacius Aegyptio iudicavit. plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur et condimentis interponitur.